Stelle Itaque eorum laudabile institutum ...; (Miracula Sanctorum in ecclesias Fuldenses translatorum (822 - 865), (p. 329, lin. 24)) [2919]

Basic Information
Keywords
ID 2919
Text Miracula Sanctorum in ecclesias Fuldenses translatorum (822 - 865) Rudolf of Fulda
Quotation Itaque eorum laudabile institutum pro modulo meo sequens, facultate qua valeo scribere nitor virtutes et miracula, quae Deus per sanctos suos modernis temporibus facere dignatus est, quorum sacri cineres regionem nostram inlati cotidie fidelibus causa salutis existunt, credens, me non inaniter, immo utiliter et mihimet ipsi et multis aliis laborare; mihi quidem, quia praemium laboris mei cum eis, quos ob laudem Dei in simili opere sudantes imitatus sim, me habiturum esse, per Dei gratiam confidens, aliis vero, quia rebus cognitis veneranda sanctorum solemnia fidelius amplectuntur, et maiore mentis devotione accensi, in laudem Creatoris sui laetius adsurgunt. Temporibus igitur Hludowici imperatoris, qui post genitorem suum Karolum Magnum imperatorem per annos 27 Francorum tenuit imperium, multorum reliquiae sanctorum ab urbe Roma in Franciam delatae sunt, quarum aliae quidem ab eis adductae sunt, qui iussu dominorum suorum, ut id efficerent, Romam profecti sunt, aliae vero per clericos sanctae sedis apostolicae et cives Romanae urbis allatae, vel per viam qua ferebantur vel in locis quibus susceptae et conditae sunt multis et magnis miraculorum signis, cuius essent apud Deum meriti, claruerunt. Constat namque, reliquias sancti Sebastiani martyris ab urbe Roma devectas et ab Hilduino abbate apud Augustam Suessorum Galliae civitatem in ecclesia sancti Medardi confessoris venerabiliter conditas, tantis et tam inauditis omnibus retro generationibus florere miraculis, ut relatio eorum fidem excederet, nisi certum esset omnibus fideliter credentibus, quod deus et dominus noster Iesus Christus, qui gloriosus est in sanctis suis, mirabilis in maiestatibus faciensque prodigia, omnia quaecumque voluerit in caelo et in terra sine ulla difficultate potest efficere.
Translation
Quotation source (p. 329, lin. 24)
Associated use case(s)
Comment