Stelle Quae idcirco petra DESERTI congrue...; (Homiliae de oneribus propheticis Isaiae (1101 - 1200), Hom. 27, Par. 6 (p. 247, lin. 53)) [2939]

Basic Information
Keywords
ID 2939
Text Homiliae de oneribus propheticis Isaiae (1101 - 1200) Aelred of Rievaulx
Quotation Quae idcirco petra DESERTI congrue appellatur, quia tanti temporis exsilio, multis infidelitate pereuntibus, in perfectioribus fidei firmitatem seruauit. Ex hac fuere apostoli, qui AGNVM illum qui peccata abstulit mundi, ut dominaretur uniuerso orbi, praedicatione sua ad gentium populos transtulerunt, ut de Synagoga nasceretur Ecclesia quasi filia SION, cuius mons est altitudo fidei, sublimitas spei, uia superexcellentior caritatis. Vnde Dominus in Euangelio: Oportebat pati Christum et resurgere a mortuis die tertia et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierosolymis.
Translation
Quotation source Hom. 27, Par. 6 (p. 247, lin. 53)
Associated use case(s)
Comment