Quotation |
13. At DOMINI GENTIVM, sicut subsequenter ostenditur, TRANSIERVNT MARE, quia non solum
mundi huius sapientes, sed etiam ad omnes gentes, quae maris nomine figurantur, transeuntes,
Christi eas iugo et doctrinae euangelicae subdiderunt.
Ipsi quippe descenderunt mare in nauibus, et facientes operationes in aquis multis, id est miracula in
gentium populis, uiderunt opera Domini - qualis uidelicet in gentium conuersione mutatio fuerit
dexterae Excelsi - et mirabilia eius in profundo, quibus tenebrosis hominum cordibus, ipsis foris
plantantibus et rigantibus, interius incrementum praestiterit gratia Christi. |