Quotation |
Dan ergo de spiritali catalogo eiectus, ipsa nominis sui interpretatione docet quod in sexta mundi
aetate, Mediatore nostro adueniente, occulto quidem, sed iusto iudicio iudaica perfida plebs propriis
sedibus expulsa, sacerdotii dignitatem perdidit, atque in eius loco Manasses inter alienigenas natus,
non quidem filius, sed tamen in filium adoptatus, id est, gentium populus, per gratiam Noui
Testamenti meruit subrogari.
Qualiter autem iste numerus intellegendus esset, et unde adgregandus, sequens uersus declarat quo
dicitur: POST HAEC VIDI TVRBAM MAGNAM, QVAM DINVMERARE NEMO POTERAT, EX
OMNIBVS GENTIBVS ET TRIBVBVS ET POPVLIS ET LINGVIS. |