Quotation |
Idem enim Dominus iustus et ualde laudabilis extitit iudex, in eo quod humanum genus in primo
parente ad paenitentiam nolens reuerti damnauit, eumque per abrupta uitiorum ire atque in caecitatis
incredulitate manere permisit; misericors autem in eo, quod hebraicum populum legem mittens per
seruum, et ad cognitionem suam perduxit et flagitia perpetrare prohibuit.
Rursumque iustitia eius in eo apparuit, quo eundem hebraicum populum de legis obseruantia
gloriantem, ac per hoc doctrinam Christi respuentem in perfidia caecitatis suae deseruit; misericors
uero, in eo quod gentium populos, nullis praecedentibus bonorum actuum meritis, ad fidem
perduxit.
Vnde et Apostolus eisdem gentibus loquitur dicens: Sicut aliquando et uos non credidistis Deo, nunc
autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem, ita et isti nunc non crediderunt in
uestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. |