Quotation |
Fortem uocem, euangelicam intellegimus praedicationem, qua idem Angelus, Deus ac Dominus Iesus
Christus, ita saecularis regni molimina destruere exorsus est, ut diceret: Paenitentiam agite,
adpropinquauit enim regnum caelorum.
Quod enim in eodem Euangelio Prophetae testimonio dicitur: Gentium populus qui ambulabat in
tenebris, uidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis, atque mox
subinfertur: Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: Paenitentiam agite, hoc nunc per Iohannem in
hac Apocalypsi figuraliter profertur, cum de Angelo loquitur: Terra inluminata est a gloria eius, et
exclamauit in forti uoce.
Quae scilicet uox, ab ipso ore Domini procedens, in modum generalis tonitrui per Apostolos totum
orbem clamore compleuit. |