Quotation |
Nam quod Dominus Thomae dicit: Quia uidisti me credidisti, beati qui non uiderunt et crediderunt,
hoc de uisione corporali locutus est, de quo et subditur: Lumen ad reuelationem gentium et gloriam
plebis tuae Israhel.
hoc itaque lumine de tenebris reuelatae, hoc inuentae, hoc inlustratae sunt gentes, sicut scriptum est:
Gentium populus qui ambulant in tenebris uidit lucem magnam, sedentibus in regione umbrae
mortis lux orta est eis.
De hoc lumine Iohannes euangelista testatur dicens: Erat lumen uerum, quod inluminat omnem
hominem uenientem in hunc mundum. |