Stelle quibus hoc dixit? discipulis: qua...; (Sermones (Augustinus Hipponensis) (391 - 430), Sermo 88 (p. 84, lin. 263)) [2967]

Basic Information
Keywords
ID 2967
Text Sermones (Augustinus Hipponensis) (391 - 430) Augustine of Hippo
Quotation quibus hoc dixit? discipulis: quando illa chananaea clamabat, quae se esse canem confessa est, ut micas de mensa dominorum mereretur. et quia meruit, iam duo demonstrati sunt ad quos uenerat: iudaicus scilicet populus, de quo ait, non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus israel: et gentium populus, cuius typum praetendebat haec mulier, quam primo respuerat, dicens, non est bonum panem filiorum mittere canibus: et cui dicenti, ita, domine, nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum; responderat; o mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut uis.
Translation
Quotation source Sermo 88 (p. 84, lin. 263)
Associated use case(s)
Comment