Quotation |
Haec autem itinera aeternitatis propheta prae laboribus uidit, incarnationis uidelicet et passionis (...)
De his laboribus dicit apostolus: Humiliauit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem
autem crucis; moxque de itineribus aeternitatis, quaeque per hos labores mediator dei et hominum
mereretur, adiunxit: Propter quod et deus illum exaltauit, et donauit illi nomen quod est super omne
nomen, ut in nomina Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua
confiteatur quia Iesus Christus in gloria est dei patris; et quia per eosdem eius labores, perque eadem
itinera aeternitatis eius, cum peractis laboribus passionis suae rediit ad patrem, non solum Iudaeorum
sed et gentium populus ad requiem erat peruenturus sempiternam, apte subiungitur:
TABERNACVLA AETHIOPVM EXPAVESCENT, ET TABERNACVLA TERRAE MADIAN.
Aethiopes namque et Madianitas gentium esse populos quis nesciat? |