Stelle Introibo autem dixit, ut ostender...; (Expositio psalmorum (540 - 548), Psalm. 70 (lin. 315)) [2981]

Basic Information
Keywords
ID 2981
Text Expositio psalmorum (540 - 548) Cassiodorus
Quotation Introibo autem dixit, ut ostenderet ierusalem supernam clausam perfidis, apertam esse fidelibus. Et quid ibi facturus sit subsequenter enarrat: domine, memorabor iustitiae tuae solius; illo scilicet tempore cum agnos sequestrat ab haedis, cum totos gentium populos momentanea aequitate discernit, cum impios in gehennam, fideles mittit in requiem sempiternam. Tunc enim uere memor erit iustitiae solius domini, quoniam eam et mirabilem et singularem esse cognoscit.
Translation
Quotation source Psalm. 70 (lin. 315)
Associated use case(s)
Comment