Quotation |
Quod autem euangelista commemorat: et uxor tua elisabeth concipiet: hinc non solum suscipere
miraculum, sed mysterium debemus agnoscere; nam, dum sterili nascitur filius, de ecclesia, quae ante
sterilis erat, gentium populus intellegitur procreandus - et ideo propheta quodam loco ad ecclesiam
loquitur: laetare sterilis, quae non paris; exsulta et clama, quae non parturis: quia plures filii desertae,
magis quam eius quae habet uirum -; synagoga namque, legis uinculis quasi uiri iugo subdita, per
sensum male fecunda carnalem, in domini passione filios suos perdidit; ecclesia totum mundum
fructu sacrae regenerationis impleuit. |