Stelle Ex hoc loco incipit Iudaeorum popu...; (Expositiones Pauli epistularum ad Romanos, Galathas et Ephesios e codice Sancti Michaelis in periculo Maris (1001 - 1100), Cap. 11 (lin. 3391)) [2995]

Basic Information
Keywords
ID 2995
Text Expositiones Pauli epistularum ad Romanos, Galathas et Ephesios e codice Sancti Michaelis in periculo Maris (1001 - 1100) Anonymous - Other
Quotation Ex hoc loco incipit Iudaeorum populum commendare etiam de ipso casu infidelitatis, ut non superbiant gentes, quia etiam casus Iudaeorum tam pretiosus extitit pro salute earum, sed magis cauere debent, ne dum superbiant, similiter cadant. Si delictum, inquit, illorum tanto profuit mundo, ut eorum dispendio plures habeat bonos, id est si infidelitas Iudaeorum tanto profuit gentium populo qui hic mundi nomine designatur, ut plures ex eis saluentur, et si diminutio eorum, hoc est damnum promissionis, siue testamentum, et legislatio, et obsequia cultus Dei, quae omnia diuitiae illorum erant, diuitiae sunt gentium, per id quod lucrati sunt uitam aeternam, quanto magis diues erit mundus, si et hi qui caecati sunt conuertantur. Constat ergo amplius accepturos esse christianos quando Iudaei in fine crediderint, quam modo uidentur in delicto ipsorum gratiae munere consecuti.
Translation
Quotation source Cap. 11 (lin. 3391)
Associated use case(s)
Comment