Stelle Quamuis enim et cottidie circumcid...; (Diversarum hereseon liber (370 - 380), Cap. 151 (lin. 19)) [2996]

Basic Information
Keywords
ID 2996
Text Diversarum hereseon liber (370 - 380) Filastrius of Brescia
Quotation Quamuis enim et cottidie circumcidantur iudaei ab his qui ante erant gentiles, id est doceantur de lege et prophetis, de fide christi domini scilicet saluatoris: qui si crediderint, et ipsi salutis remedium accepturi sunt: perseuerantes autem in duritia mentis lapideae, aeterno erunt iudicio detinendi. Ideoque et dominus in eorum contradictione pertinaci dicebat quod filii eorum, id est pagani ipsi, erunt iudices eorum atque doctores, id est gentium populus, qui ante in mente lapidea uersabatur, postea uero per christi fidem merebatur ad scientiam salutarem peruenire. Israhel autem secundum legem currens, ut scriptum est, ad legis uirtutem peruenire non potuit, quia non ex fide, sed ex operibus currere properabat.
Translation
Quotation source Cap. 151 (lin. 19)
Associated use case(s)
Comment