Stelle Praecipit tamen deus et hoc, ut, s...; (Tractatus XXI (390 - 410), Tract. 1, Par. 8 (p. 20, lin. 44)) [3004]

Basic Information
Keywords
ID 3004
Text Tractatus XXI (390 - 410) Gaudentius of Brescia
Quotation Praecipit tamen deus et hoc, ut, si quis primo mense vel immundus in anima hominis, id est mortui attactu pollutus, vel extra electum sacrificiis Hierosolymae locum in longinquo itinere constitutus pascham non potuerit celebrare, secundo mense celebret. Praevidens quippe deus gentium populos tunc adhuc hominum mortuorum simulacris immundos et extra sanctum locum ecclesiae in longinquo positos - utique nos, qui eramus longe et facti sumus prope in sanguine Christi - dat licentiam, ut, si primo mense nobis non occurrit et dies dominicus et congruus lunae numerus, secundo mense celebremus. - Et ideo nec intra quartam decimam lunam nec ultra vicesimam primam celebrare possumus, quia septem tantum dies sunt azymorum paschalium, in quibus dominicum quaerimus diem.
Translation
Quotation source Tract. 1, Par. 8 (p. 20, lin. 44)
Associated use case(s)
Comment