Stelle Cana autem parva civitas est in Ga...; (Tractatus XXI (390 - 410), Tract. 8, Par. 29 (p. 68, lin. 230)) [3005]

Basic Information
Keywords
ID 3005
Text Tractatus XXI (390 - 410) Gaudentius of Brescia
Quotation Cana autem parva civitas est in Galilaea gentium, in cuius Galilaeae partibus sita est et civitas Capharnaum, ubi beatus evangelista Mattheus Christum testatur habitasse dicens: Cum audisset Iesus quia Iohannes traditus est, secessit in Galilaeam; et relicta civitate Nazareth - alterius videlicet Galilaeae - venit, inquit, habitavit Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Neptalim; ut adimpleretur quod per Esaiam prophetam dictum erat: Terra Zabulon et terra Neptalim, via maris trans Iordanen Galilaeae gentium Populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et qui sedebant in regione et umbra mortis, lux orta est illis. Iohannes quoque evangelista beatissimus memorat quod dominus Iesus reliquerit terram Iudaeam et abierit iterum in Galilaeam.
Translation
Quotation source Tract. 8, Par. 29 (p. 68, lin. 230)
Associated use case(s)
Comment