Quotation |
Ut mittam te, inquit, ad Isai Bethlehemiten.
Per Isai, qui insulae sacrificium dicitur, uterque populus potest intelligi; per insulam quidem gentium
populus, qui aqua incredulitatis et idololatriae absorptus, a Deo alienatus fuit; per sacrificium vero
Judaicus populus accipitur, qui Deum cognoscens, legitimis ei sacrificiis deservire videbatur.
Dicit ergo Pater aeternus ad consubstantialem sibi Filium: Veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemiten, ad
utrumque scilicet populum, ut de Judaeis carnem suscipias, et gentium populum ab idolorum cultura
revocans ad te convertas. |