Stelle Et regni, inquit, ejus non erit fi...; (Homiliae festiuales (1101 - 1200), Hom. 27, Col. 755 (lin. 51)) [3009]

Basic Information
Keywords
ID 3009
Text Homiliae festiuales (1101 - 1200) Gottfried of Admont Irimbert of Admont
Quotation Et regni, inquit, ejus non erit finis, tam in praesenti videlicet Ecclesia quam in illa quae post judicium in vera aeternitate erit colligenda. Cum ergo angelus, nuntius ille futurorum, Filium Dei venturum quandoque in carne, regnaturum praediceret in domo Jacob in aeternum, intellexit beata Maria, ut vere sapientissimi Salomonis filia, quae jam aeterni Patris sapientiam in se conceperat, implendum esse quandoque rei veritate, quod dudum in figura praesignatum erat et aenigmate, quod videlicet, sicut dudum Jacob fratris sui Esau supplantator exstitit, sic nimirum vocatione gentium populus Judaeorum supplantari debuerit. Unde licet de tam inaudita angeli salutatione, tam salutifera promissione in spiritu exsultaret mentis. suae, sciens procul dubio quod desideratus ille cunctis gentibus pro redemptione generis humani de se erat nasciturus, cognoscens tamen ex verbis angeli gentem suam, plebem Judaeorum, ejiciendam esse de misericordia Dei, ut erat semper pietatis et misericordiae visceribus plena, coepit quodammodo moerere et quasi tristior esse, et quomodo hoc fieri posset, plenius cognoscere volens, mox inquisivit; unde et sequitur: Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
Translation
Quotation source Hom. 27, Col. 755 (lin. 51)
Associated use case(s)
Comment