Quotation |
Vere Iudaei oculum prauum et inuidum, id est nequam intentionem habuerunt, quia gentium saluti
inuidentes, prohibebant apostolos, sicut in Actibus eorum legitur, ne gentibus uerbum Dei
loquerentur.
Dolebant enim non quasi plus uolentes accipere, sed quia gentium populum inuidebant aliquid
accepisse; proprium siquidem est Iudaeorum, ut quod aliis uident additum sibi putent ablatum.
Vnde merito de illis sequitur: Sic erunt nouissimi primi et primi nouissimi, quod est aperte dicere:
Iudaei qui primi Dei cognitionem habuerunt, de capite uertentur in caudam, et gentes quae nouissime
crediderunt, de cauda mutabuntur in caput. |