Quotation |
Potest etiam per hoc quod primo nauis terrae paululum applicita ac deinde ad altiora educta est, illud
non incongrue designari quod apostolis quorum uertex beatus exstat Petrus, primo Iudaeis qui per
legis obseruationem uicini erant Deo praeceptum est praedicare, sicque postmodum gentibus quaqua
uersum per orbem positis uerbum salutis iussum est impendere.
Ante enim dictum est: In uiam gentium ne abieritis, et in ciuitates Samaritanorum ne intraueritis, sed
ite ad oues perditas domus Israel; sed illis gratiam respuentibus ad gentium populos uerbi Dei
ministri directi sunt, quando post eius resurrectionem audierunt: Euntes in mundum uniuersum,
praedicate euangelium omni creaturae, uel illud: Oportet euangelium praedicari in toto mundo.
Et respondens Simon dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes nichil cepimus. |