Stelle Nunc de eo tempore sermo est, quo ...; (Commentariorum in Isaiam libri octo (1075 - 1150), Lib. 2, Cap. 9, Vers. 2, Col. 111 (lin. 11)) [3022]

Basic Information
Keywords
ID 3022
Text Commentariorum in Isaiam libri octo (1075 - 1150) Hervé de Bourg-Dieu
Quotation Nunc de eo tempore sermo est, quo Dominus inter homines degens, Evangelium praedicare per se ipsum dignatus est. Nam post baptismum ad jejunium ejus scribit Matthaeus, quia "secessit in Galilaeam, et relicta civitate Nazareth venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim", "ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem Galilaeae gentium. Populus, qui ambulat in tenebris, vidit lucem magnam, et sedentibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Et inde coepit Jesus praedicare et dicere: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV, 12-17)". Itaque primo tempore Dominicae praedicationis alleviata est onere peccatorum terra Zabulon, et terra Nephthalim; quia ibi Salvator, antequam discipulos elegisset, praedicare coepit remissionem peccatorum et ingressum regni coelestis, promittens poenitentibus.
Translation
Quotation source Lib. 2, Cap. 9, Vers. 2, Col. 111 (lin. 11)
Associated use case(s)
Comment