Quotation |
hoc quod antea dixeramus: implete mensuram patrum uestrorum, ad personam domini pertinere eo
quod occidendus esset ab eis, potest et ad discipulos eius referri de quibus nunc dicit: ecce ego mitto
ad uos prophetas et sapientes et scribas, ex illis occidetis et crucifigetis et flagellabitis in synagogis
uestris et persequimini de ciuitate in ciuitatem, ut impleatis mensuram patrum uestrorum.
simulque obserua iuxta apostolum scribentem ad corinthios uaria esse dona discipulorum christi,
alios prophetas qui uentura praedicant, alios sapientes qui nouerint quando debeant proferre
sermonem, alios scribas in lege doctissimos ex quibus lapidatus est stephanus, paulus occisus,
crucifixus petrus, flagellati in actibus apostolorum discipuli, et persecuti eos sunt de ciuitate in
ciuitatem, expellentes de iudaea ut ad gentium populum transmigrarent. |