Quotation |
illud autem quod a balaam dicitur: moriatur anima mea morte iustorum, hunc habet sensum, ut
cupiat mori saeculo atque peccato, et uiuere cum iustorum animis, quorum uita christus est, et
possunt canere: placebo domino in regione uiuentium; non est enim deus mortuorum, sed uiuorum; et
si balaam, quod uerissimum est, in linguam nostram translatus 'uanum populum' sonat, perspicuum
est quod uanus prius gentium populus desiderauit habere consortium cum animis iustorum
abraham, isaac et iacob, qui εὐθεῖς, id est 'recti' et 'iusti', nuncupantur. |