Stelle requirit citharam et psalterium, c...; (Commentarii in Isaiam (404 - 410), Lib. 2, Cap. 5, Par. 11 (lin. 35)) [3035]

Basic Information
Keywords
ID 3035
Text Commentarii in Isaiam (404 - 410) Jerome
Quotation requirit citharam et psalterium, cuius repertor est iubal, de cain stirpe generatus, nec audit dominum dicentem ad aaron: uinum et siceram non bibetis tu et filii tui, quando ingredimini in tabernaculum testimonii, aut accedetis ad altare. has citharas et lyras, tympanumque et tibias rex babylonius habuit, quibus consonantibus, uniuersarum gentium populi prosternebantur in terram, et adorabant auream statuam. quod autem primum tempus humanae sapientiae, quando egredimur pueritiam et ad rationalem uenimus aetatem, mane in scripturis intellegatur, multa testimonia docere nos poterunt.
Translation
Quotation source Lib. 2, Cap. 5, Par. 11 (lin. 35)
Associated use case(s)
Comment