Stelle quando autem dominus exaltatus fue...; (Commentarii in Isaiam (404 - 410), Lib. 2, Cap. 5, Par. 17 (lin. 11)) [3036]

Basic Information
Keywords
ID 3036
Text Commentarii in Isaiam (404 - 410) Jerome
Quotation quando autem dominus exaltatus fuerit in iudicio, et sanctus in sua sanctificatus iustitia, ut mali agricolae male pereant, et exaltata cedrus securi domini succidatur; tunc qui fuerint de agnorum numero, non haedorum, pascentur in ecclesiae pratis, et dicent: dominus pascit me et nihil mihi deerit. et quae a iudaeis deserta sunt, uersa in ubertatem comedet gentium populus. haec iuxta tropologiam.
Translation
Quotation source Lib. 2, Cap. 5, Par. 17 (lin. 11)
Associated use case(s)
Comment