Quotation |
ac primum notandum quod testimonium hoc euangelista matthaeus non iuxta lxx, sed iuxta hebraeos
posuerit.
dicit enim sermo euangelicus: audiens autem iesus, quod ioannes esset traditus, secessit in galilaeam,
et derelinquens nazareth, uenit et habitauit in capharnaum, quae est iuxta mare in finibus zabulon et
nephtalim; ut impleretur quod dictum est per esaiam prophetam, dicentem: terra zabulon et terra
nephtalim, uia maris trans iordanem galilaeae gentium; populus, qui sedebat in tenebris, uidit lucem
magnam; sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.
ex eo tempore coepit iesus praedicare et dicere: appropinquauit regnum caelorum. |