Stelle nam in hebraeo dicitur asaboth, id...; (Tractatuum in psalmos series altera (347 - 420), Psalm. 15 (lin. 195)) [3064]

Basic Information
Keywords
ID 3064
Text Tractatuum in psalmos series altera (347 - 420) Jerome
Quotation nam in hebraeo dicitur asaboth, id ipsum uerbum quod et ibi ponitur 'idola gentium argentum et aurum'. porro in eo quod ait προικισαμένων, quod septuaginta dixerant 'accelerauerunt', uidetur mihi sensum monstrare sublimem: quod apostoli siue gentium populus postquam ad fidem christi conuersi sunt, et dominus illis sua peccata donauit (hoc est enim προικισαμένων, quod προίκια, id est, gratuito eis conuersa sunt uitia), διαπονήματα, hoc est, dolores in illis aucti sunt, scientibus in quam magni maris aquis fuerint et a quali barathro liberati sint.
Translation
Quotation source Psalm. 15 (lin. 195)
Associated use case(s)
Comment