Stelle Quae quia ipsa multum sit passa pr...; (Commentarius in Matthaeum (301 - 368), Cap. 33, Par. 1 (p. 248, lin. 7)) [3067]

Basic Information
Keywords
ID 3067
Text Commentarius in Matthaeum (301 - 368) Hilary of Poitiers
Quotation Quae quia ipsa multum sit passa pro Christo, in eamdem gloriam futurae spei illum cum quo conuersabatur inuitat. Denique Pilatus et manus lauit et populo Iudaico innocentem se a Domini sanguine esse testatus est, quia Iudaeis suscipientibus in se ac filios suos fusi dominici sanguinis crimen cotidie in confessionem fidei ablutus gentium populus demigrat. 2. Offerenti uero Pilato ut secundum solemnis diei priuilegium, quo unum ex reis poscentibus dimitti oportebat, Iesum absolueret, Barabban potius hortantibus sacerdotibus populus elegit; interpretatio autem nominis Barabbae est patris filius.
Translation
Quotation source Cap. 33, Par. 1 (p. 248, lin. 7)
Associated use case(s)
Comment