Quotation |
32. Cum enim propheticus sermo fidem gentium populique huius exacerbantis improbam
uoluntatem saepissime increpet iamque salus a Deo in omnes per omnesque sit cognita idque ex
scientia dispositionis Dei notum sit, cum impietate populi exprobrata sancti quique in spem regni
caelestis uocantur: Non enim Iudaeorum Deus tantum est, non et gentium, immo et gentium; unus
enim Deus est, qui iustificat circumcisionem ex fide et praeputium per fidem.
Postea ergo quam, increpitis his, principes Sodomorum et principes Gomorraeorum esse meruerunt,
tum ad gentes cognitio Dei scientiaque defluxit, et iam non intra errorem neque contradictionem
inscitia detinentur. |