Stelle Sampson enim dum viveret, paucos o...; (Commentaria in librum Iudicum (780 - 856), Lib. 2, Cap. 20, Col. 1197 (lin. 52)) [3070]
Keywords |
|
---|---|
ID | 3070 |
Text | Commentaria in librum Iudicum (780 - 856) Hrabanus Maurus |
Quotation | Sampson enim dum viveret, paucos occidit; everso vero templo, maximam adversariorum suorum multitudinem etiam ipse moriens stravit. Et, Domino nostro praedicante, pauci ex plebe Israelitica crediderunt; innumeri vero gentium populi viam vitae illo moriente secuti sunt. Superbos namque, dum adhuc passibilis viveret, pertulit; a passibili vero vita mortuus, stravit. |
Translation | |
Quotation source | Lib. 2, Cap. 20, Col. 1197 (lin. 52) |
Associated use case(s) |
|
Comment |