Quotation |
Notandum autem, quod hoc testimonium in propheta Zacharia scriptum est, sed sciendum est, quod
secundum litteram in paruo itineris spatio super utrumque animal sedere Dominus non quiuerit; aut
enim asinae sedit, et pullus absque sessore fuit; aut si pullo (quod magis competit) abusus est ad
sedendum, asina ducta est libera.
Ergo cum historia uel inpossibilitatem habeat uel turpitudinem, ad altiora transmittimur, ut asina ista,
quae subiugalis fuit et edomita et iugum legis traxerat, sinagoga intellegatur, pullus asinae lasciuus et
liber gentium populus, quibus sedebat Iesus, id est in praecordiis eorum habitabat, dicens: Discite a
me, quia mitis sum et humilis corde, missis ad eos duobus discipulis suis, uno in circumcisionem et
altero in gentes.
|