Quotation |
34. IDEO ECCE, EGO MITTO AD VOS PROPHETAS ET SAPIENTES ET SCRIBAS ET EX ILLIS
OCCIDETIS ET CRVCIFIGETIS ET EX EIS FLAGELLABITIS IN SYNAGOGIS VESTRIS ET
PERSEQVEMINI DE CIVITATE IN CIVITATEM: Id est, ipse Filius Dei misit apostolos, qui prophetas
ante mittebat.
Simulque obserua, iuxta Apostolum scribentem ad Corinthios, uaria dona esse discipulorum Christi:
alios prophetas, qui uentura praedicant; alios sapientes, qui nouerint quando debeant proferre
sermonem; alios scribas in lege doctissimos, ex quibus Stephanus, Petrus, Paulus occisi sunt et
persecutione multa a Iudea expulsi ad gentium populum transmigrarunt. |