Stelle Et foras, inquit, non exiet ampliu...; (Commentarius in Apocalypsin (501 - 560), Lib. 1, Cap. 3 (lin. 93)) [3108]

Basic Information
Keywords
ID 3108
Text Commentarius in Apocalypsin (501 - 560) Primasius of Hadrumetum
Quotation Et foras, inquit, non exiet amplius. Exierat iunior filius, id est gentium populus, sed illius uituli saginati morte, id est Christi cruore reconciliatus atque redemptus, foras ultra non exiet, quippe quem introduxit rex in cubiculum suum et quantiscumque aut scismatum aut persecutionum arietibus quatiatur non dimouetur. Firmum enim fundamentum dei stat, habens signaculum hoc: Nouit dominus qui sunt eius.
Translation
Quotation source Lib. 1, Cap. 3 (lin. 93)
Associated use case(s)
Comment