Quotation |
hanc sane de humanis meritis praescientiam dei, secundum quam gratia uocantis operetur, multo sibi
rationabilius uidentur adstruere, cum ad earum nationum contemplationem uenitur, quae uel in
praeteritis saeculis dimissae sunt ingredi uias suas uel nunc quoque adhuc in ueteris ignorantiae
impietate depereunt nec ulla eis aut legis aut euangelii inluminatio coruscauit.
cum tamen, in quantum praedicatoribus ostium apertum est et uia facta est; gentium populus, qui
sedebat in tenebris et in umbra mortis, lucem uiderit magnam et, qui quondam non populus, nunc
autem populus dei sit et, quorum aliquando non misertus est, nunc autem misereatur, praeuisos
inquiunt a domino credituros et ad unamquamque gentem ita dispensata tempora ac ministeria
magistrorum, ut exortura erat bonarum credulitas uoluntatum; nec uacillare illud, quod deus omnes
homines uelit saluos fieri et in agnitionem ueritatis uenire, quando quidem inexcusabiles sint, qui et
ad unius ueri dei cultum potuerint instrui intellegentia naturali et euangelium ideo non audierint, |