Quotation |
27. Iure ergo apostolus diuino nos hortatur exemplo dicens: uide ergo bonitatem et seueritatem dei; in
eos quidem qui ceciderunt seueritatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate, ostendens
Iudaeorum populum iure esse a corpore ecclesiae separatum, ne perfidiae uirus contaminaret
ecclesiam, populum autem gentium bonitate domini receptum et oboedientiae munere gloriari.
iure igitur huic diuina bonitas suffragatur, cum in diuina bonitate permaneat; si uero et ipse desciscat,
pro criminis sui qualitate damnabitur. |