Quotation |
hoc enim indicabat et magister, ubi ait: "Confiteor tibi, pater, domine caeli et terrae, quia occultasti
haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis".
6 per quod utique declaratur, quia Hebraeorum populus qui ex lege eruditus est, ignoravit eum,
populus autem gentium agnovit Iesum et veneratur, propter quod et salvabitur, non solum agnoscens
eum, sed et voluntatem eius faciens.
7 debet autem is qui ex gentibus est et ex deo habet, ut diligat Iesum, proprii habere propositi, ut
credat et Moysi. |