Quotation |
sed quia non solis iudaeis fidelibus profuit, quod promissum est, uide, quid sequatur: et ipse
expectatio gentium; ipse alligauit ad uineam pullum suum, id est populum suum in cilicio praedicans
et clamans: agite paenitentiam; adpropinquauit enim regnum caelorum.
populum autem gentium illi subditum cognoscimus pullo asinae conparatum, in quo etiam sedit
ducens eum in hierusalem, id est in uisionem pacis, docens mansuetos uias suas.
si non lauat in uino stolam suam: ipsa est enim gloriosa ecclesia, quam sibi exhibet non habentem
maculam aut rugam; cui dicitur etiam per esaiam: si fuerint peccata uestra sicut phoenicium,
tamquam niuem dealbabo. |