Quotation |
Haec ergo hereditas eius, ut omni carni det uitam aeternam, ut omnes gentes baptizatae atque doctae
regenerentur in uitam, non iam secundum diuinam illam Moysi cantionem angelorum dominatui
deditae neque secundum eorundem numerum diuisae, sed in dominicam familiam susceptae et in domesticos Dei deputatae et ex iniusto atque peccatore et peruerso iure dominantium in regnum
aeternum diuinumque translatae.
Neque enim adhuc tantum portio Domini Israel neque funiculum hereditatis eius Iacob, sed gentes
omnes secundum numerum angelorum ante diuisae, nunc iam unius atque unus omnis haec
uniuersitas gentium Dei populus est; et aeterna haec omnium ex mortuis resurgentium primogeniti
huius ex mortuis aeterni heredis hereditas est. |