Quotation |
Per turbas multas, quae post hunc ejus descensum eum sequebantur, turbae fidelium, turbae sanctae
Ecclesiae designantur: quia quem primo sola Judaea postmodum collecta ad fidem Christi multitudo
gentium sequebatur, quae propter praerogativam dilectionis, qua a Deo diligitur, turba multa non
incongrue nominatur.
Duo aegri illi, qui tunc ad eum venerunt, duos populos, populum utique gentium et populum
Judaeorum, figuraliter expresserunt.
Nec injuste per leprosum populus gentium, idolorum cultura foedatus, figuratur; per paralyticum
vero, qui in lecto jacebat, populus Judaeorum, qui vivens in desideriis et secundum desideria carnis,
solam rerum temporalium prosperitatem quaesivit, dilexit et exspectavit: qui tunc quidem ex parte
salvatus est, sed postea, hoc est in fine mundi, quando plenitudo gentium introierit, plenius atque
perfectius salvandus erit. |