Stelle Igitur ex naturali ingenio, quod a...; (Homiliae dominicales (1101 - 1200), Hom. 31, Col. 202 (lin. 25)) [3179]

Basic Information
Keywords
ID 3179
Text Homiliae dominicales (1101 - 1200) Gottfried of Admont Irimbert of Admont
Quotation Igitur ex naturali ingenio, quod a Deo omnis homo acceperat, cognoscere Deum omnis homo poterat. Sed minor iste filius, gentium videlicet populus, post non multos dies congregatis omnibus, quasi peregre profectus est, quando deserens eum, a quo conditus est, per idolorum culturam longe a gratia Dei recessit, ibi vere dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. Nam ubi relictis interioribus, exterioribus, terrenis utique desideriis et voluptatibus delectabiliter coepit inservire, et creaturam potius quam Creatorem diligere, hoc fuit quodammodo divini muneris substantiam naturalis utique ingenii et rationalis sensus excellentiam miserabiliter disperdere.
Translation
Quotation source Hom. 31, Col. 202 (lin. 25)
Associated use case(s)
Comment