Stelle Ecce, inquit, accola, gentilis uid...; (Adnotatio libri Isaiae prophetae (831 - 870), Cap. 54, Vers. 15 (p. 655, lin. 296)) [3181]

Basic Information
Keywords
ID 3181
Text Adnotatio libri Isaiae prophetae (831 - 870) Haimo of Auxerre
Quotation Ecce, inquit, accola, gentilis uidelicet populus, ueniet ad me per fidem recte credendo et bene uiuendo, qui ante non erat me cum, seruiens idolis uariisque erroribus. Aduena, id est proselita quondam tuus, o ecclesia primitiua, populus uidelicet gentium, qui longe erat a te et a fide tua, adiungetur tibi modo uocabulo nominis christiani et fidei unitate. Sancta enim ecclesia, quae ante in Iudaeis solummodo erat, modo constat ex utroque populo circumcisionis et praeputii collecta in unum ouile, sicut dominus in euangelio dixit: Et alias, inquit, oues habeo, quae non sunt ex hoc ouili, et illas oportet me adducere, et uocem meam audient, et fiet unum ouile et unus pastor.
Translation
Quotation source Cap. 54, Vers. 15 (p. 655, lin. 296)
Associated use case(s)
Comment