Stelle Ait ergo: Homo quidam habuit duos...; (Homiliae per circulum anni (801 - 900), Pars Hiemalis, Hom. 41 (lin. 16)) [3182]

Basic Information
Keywords
ID 3182
Text Homiliae per circulum anni (801 - 900) Heiric of Auxerre
Quotation Ait ergo: Homo quidam habuit duos filios. Homo iste Deus omnipotens pater intellegitur qui habuit duos filios, quia ipse est genitor ac creator duorum populorum: et maior Iudaeos designat, qui in cultura unius Dei permanserunt, minor uero populum significat gentium, qui relicto creatore colendo creaturam etiam usque ad ipsum Dei inimicum diabolum adorandum peruenit. Et dixit adolescentior ex illis patri: Da michi portionem substantiae quae me contingit.
Translation
Quotation source Pars Hiemalis, Hom. 41 (lin. 16)
Associated use case(s)
Comment