Quotation |
lex enim et prophetae usque ad ioannem baptistam, ut uobis non uidentibus, illi uideant, de quibus
inferior sermo testatur: et audient in die illa surdi uerba libri signati et oculi caecorum uidebunt et
exsultabunt.
in iudicium enim uenit dominus, ut uidentes iudaei non uideant; et qui caeci erant, populus scilicet
nationum, uideant et dominum contemplentur.
unde significanter non dixit, quod uisio omnium prophetarum signata sit cunctis legentibus; sed
uobis, inquit, erit signata quibus nunc loquor, quibus haec futura praenuntio. |