Quotation |
Nunc enim in toto mundo potestas ei antiquae dominationis aufertur et innumerabilia illi
captiuitatis uasa rapiuntur.
Renunciatur atrocissimo predoni a populis omnium nationum omniumque linguarum et nullum iam
genus hominum reperitur, quod non tyrannicis legibus reluctetur, dum per omnes fines terrarum
regeneranda in Christo multorum milium milia praeparantur et, appropinquante nouae creaturae
ortu, spiritalis nequicia ab his, quos possidebat, extruditur.
Fremit ergo spoliati hostis impius furor et nouum quaerit lucrum, quia ius perdit antiquum. |