Stelle Audientes igitur qui in expedition...; (Chronicon (Historia rerum in partibus transmarinis gestarum) (1165 - 1184), Lib. 4, Cap. 23 (lin. 41)) [3205]

Basic Information
Keywords
ID 3205
Text Chronicon (Historia rerum in partibus transmarinis gestarum) (1165 - 1184) William of Tyre
Quotation Audientes igitur qui in expeditione erant quod talia in castris domini Boamundi tractarentur, facti admirantes novitatem illuc concurrunt universi. Quo facto qui in exercitu erant exploratores deterriti, totum esse serium et sine simulatione quod decretum dicebatur arbitrantes, ex eo quod acciderat evidens trahebant argumentum, timentesque ne simile quid eis contingeret a castris egressi redibant ad propria, his qui eos miserant dicentes quoniam populus hic quarumlibet nationum, sed et ferarum exuperat seviciam, cui non sufficiat urbes, castella et omnimodam hostium diripere substantiam et eos vinculis mancipare aut more hostium torquere inclementius aut saltem occidere, nisi etiam et de carnibus eorum ventrem suum impleant et adipe saginentur inimicorum. Exiit ergo sermo iste ad partes Orientis remotissimas et non solum finitimas, verum longe positas exterruit nationes.
Translation
Quotation source Lib. 4, Cap. 23 (lin. 41)
Associated use case(s)
Comment