Quotation |
Cum constet omnibus, fratres carissimi, quia Redemptor noster in mundo pro redemptione gentium
uenit, cum Samaritanos cotidie ad fidem uocari conspicimus, quid est quod in praedicatione
discipulos mittens dicit: In uiam gentium ne abieritis et in ciuitates Samaritanorum ne intraueritis, sed
potius ite ad oues quae perierunt domus Israel?
Nisi hoc quod ex facti fine colligimus, quia prius soli Iudaeae uoluit, et postmodum cunctis gentibus
praedicari, ut dum illa conuerti uocata renueret, praedicatores sancti ad uocationem gentium per
ordinem uenirent, quatenus Redemptoris nostri praedicatio a propriis repulsa, gentiles populos quasi
extraneos quaereret, et quod Iudaeae fiebat in testimonium, hoc gentibus gratiae esset incrementum.
Erant etiam tunc qui de Iudaea uocandi essent, et de gentibus uocandi non essent. |