Keywords |
|
ID |
3207 |
Text |
Homiliae in evangelia (590 - 592) Gregory the Great |
Quotation |
Omnipotens ergo Deus largiendo terrena suadet ad caelestia, ut percipiens quod uideret, sperare
disceret quod minime uidebat, et tanto solidior de inuisibilibus fieret, quanto eum ad spei
certitudinem uisibilia promissa fulcirent.
Vnde recte quoque per psalmistam dicitur: Dedit eis regiones gentium et labores populorum
possederunt, ut custodiant iustificationes eius et legem eius exquirant.
Sic ergo hoc loco rudibus discipulis Veritas loquens uidendum regnum Dei promittit in terra, ut hoc
ab eis fidelius in caelo praesumatur. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 2, Hom. 32, Par. 6 (p. 284, lin. 195) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|