Stelle In ipso iussionis exordio quo prop...; (Homiliae in Hiezechihelem prophetam (590 - 593), Lib. 1, Hom. 10 (lin. 230)) [3210]

Basic Information
Keywords
ID 3210
Text Homiliae in Hiezechihelem prophetam (590 - 593) Gregory the Great
Quotation In ipso iussionis exordio quo propheta ad praedicandum mittitur, aperte et uocatio gentium et israelitarum repulsio designatur. Nam cum dicitur: non ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae mitteris quorum non possis audire sermones, atque statim subditur: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te, aperte declaratur obedientia gentium, quae quandoque praedicatorum uoces essent sine tarditate secuturae. Et cum subditur: domus autem israel nolunt audire te, quia nolunt audire me, iudaeae duritia designatur, quae uerba praedicantium et cognouit, et sequi noluit.
Translation
Quotation source Lib. 1, Hom. 10 (lin. 230)
Associated use case(s)
Comment