Quotation |
Vetus quippe populus habuit patres ante legem, ac deinde in lege, et postmodum prophetas.
In nouo autem populo prius hebraeorum primitiae crediderunt, postmodum plenitudo gentium in
fide secuta est, ac deinde in fine saeculi hebraeorum reliquiae saluantur.
Quia ergo incarnatio domini et ex superiori parte patres ante legem, patres in lege, atque ad extremum
prophetas habuit, et ex posteriori fideles ex hebraeis, fideles ex gentibus, ac postmodum hebraeorum
omnes reliquias colligit, orientalis uia tres hinc et tres inde thalamos habere memoratur. |