Stelle Quia ergo ex gentilitate uenimus, ...; (Homiliae in Hiezechihelem prophetam (590 - 593), Lib. 2, Hom. 10 (lin. 237)) [3212]

Basic Information
Keywords
ID 3212
Text Homiliae in Hiezechihelem prophetam (590 - 593) Gregory the Great
Quotation Quia ergo ex gentilitate uenimus, sed sanctos iudaeae patres nobis in diuini amoris imitatione proponimus, quasi quaedam cantorum gazophylacia ex latere portae quae uiam aquilonis respicit sumus, sed ad uiam austri facies tenemus. Et notandum quod haec eadem gazophylacia inter portam aquilonis et orientis esse perhibentur, quia post incarnationem dominicam multitudo gentium ad fidem uenit, atque inter ipsos fideles populos et sacramenta dominicae incarnationis quae medullitus diligunt, corda amantium surgunt. Habeant ergo sancta gazophylacia, hinc orientis portam, et inde aquilonis, quia inter ipsa redemptionis suae mysteria quae sequuntur, et carnales quosdam quos et intra sanctam ecclesiam tolerant, multi in deum forti amore proficiunt, uirtutibus excrescunt, aeterni iudicis aduentum quaerunt, et inter ea quae amant atque illa quae tolerant, quasi quaedam gazophylacia, diuitias spiritus in mente seruant.
Translation
Quotation source Lib. 2, Hom. 10 (lin. 237)
Associated use case(s)
Comment