Stelle Et cum uenisset ad locum suspicien...; (In Lucae evangelium expositio (709 - 715), Lib. 5, Cap. 19 (lin. 1536)) [3226]

Basic Information
Keywords
ID 3226
Text In Lucae evangelium expositio (709 - 715) Bede
Quotation Et cum uenisset ad locum suspiciens iesus uidit illum. Perambulans hiericho saluator uenit ad locum ubi praecurrens zacheus sicomorum conscenderat quia missis per mundum sui uerbi praeconibus in quibus ipse nimirum et loquebatur et ibat uenit ad populum nationum qui passionis eius fide iam sublimis existens etiam diuinitatis eius ardebat agnita facie beari. Suspiciens uidit illum quia per gratiam fidei a terrenis cupiditatibus eleuatum turbisque infidelibus praeminentem elegit.
Translation
Quotation source Lib. 5, Cap. 19 (lin. 1536)
Associated use case(s)
Comment